CAEREMONIA seu CAERIMONIA

CAEREMONIA seu CAERIMONIA
CAEREMONIA, seu CAERIMONIA
a caritate, vel ab oppid. Caere, Festo dicta est: Caerus autem vetere linguâ sanctus, et inter mystica Iani nomina fuit, Cerus manus, in Carm. Saliari, Sanctus bonusque. Alii vocem a Cerere derivant, unde Gloss. Ceremonia: Δημήτρια. Nonnulli a Caeritibus, Hetruriae populis, quod hi, captâ a Gallis Româ, sacra Romanorum a Vestalibus invecta benigne acceperint, atque adeo servârint, donec Camillus patriam recuperâsset. Vide Scaligerum in Festum et Livium l. 7. c. 20. Nec desunt, qui a carendo eam deducant, ut videre est, apud A. Gellium l. 4. c. 9. quod Religio illis carens exerceri rite nequeat. Debita hinc ceremoniarum. it. Officia religiosa, officia religionis, officium cultionis; ex mente Gentilium, Arnobio passim adv. Gentes appellatae, ad quem vide Animadversorem Heraldum l. 6. etc. Et sane, ea est hominum infirmitas (usque dum in civitatem, in qua Ioannes nullum Templum praeter Dominum Omnipotentem et Agnum videbat, Apocalyps. c. 21. v. 22. fuerint collecti) ut quibusdam externis sensuque perceptibilibus adminiculis omnino indigeat, quibus ad primarium ac internum Dei cultum perducantur. Vide Augustin. l. 19. contra Faustum c. 11. Hinc, in infantia Ecclesiae, iam olim sub Promissione, variae obtinebant caerimoniae, eius quasi in illa aetate serperastra, quibus ad Messiae Fidem contenderet, eoque adhuc absente, saltem imagine eius pasceretur. Nec alium respectum habuêre sub Mose, ante μοςχσποτΐαν, i. e. Vituli confectionem, quamquam ab eo adauctae et non adeo liberae, ut ante, relictae sint, institutô Tabernaculô ac Sacerdotiô Aaronicô. At post peccatum Vituli, Ecclesiae Fata mutata atque viliora facta sunt. Quosque Deus ut filios hactenus habuerat, ac ex Aegyptiaco ergastulo liberators in domum suam cooptaverat, iam instar servorum, qui vernilitatem in Aegypto contractam nondum dedidicerant, durius habere constituit, Ierem. c. 31. v. 32. et Hebr. c. 8. v. 9. Magnam enim partem in longo illo per deserta errore periêre; coeteri autem variis Caerimoniis onerati Deo adductius servire inque servilibus ministeriis aetatem agentes, eum colere iussi sunt: terrore post latam Lagem accedente ae verbis minantibus, Quisquis non manserit in omnibus etc. primogenitis quoque a Sacerdotio reiectis, ac Levitis in corum ascitis locum, Ezech. c. 20. v. 25. 26. Atque sic Moses, renovatô Dei foedere, post acceptas secundas tabulas, quae gravioribus verbis armatae erant, omne demum Ceremoniarum choragium ac iugum, genti imposuit; peccatum que non solum istud, sed et alia omnia, quottidie fateri et sacrificiis ac pecudum cruore Altari inscribere ac laborantis, nec unquam satis laetae, conscientiae gemitus ac suspiria Tabernaculo affundere iussit. Quô pactô Deus Ecclesiam istô tempore, velut adolescentem, sub Paedagogo ponere et difficili ministeriô eius proterviam delaslare ac compescere, illamque per terrestres figuras et umbras sensim ad maiora perducere, sicque venturo olim Salvatori per Veterum desideria, ae sitim, viam sternere, et gradibus quibusdam salutis humanae opus absolvere voluit. Sed et typus erat Lex illa in Ceremoniis consistens. Christi mortisque eius; et omnium beneficiorum Ecclesiae olim praestandorum imaginem gerebat; quae victimarum morte et lustrationibus expiationibusque typicis adumbrabat. Unde Christus sinis Legs appellatur, Roman. c. 10. v. 4. Praeterea inset viebat ea discernendis ac disterminandis Iudaeis ac Gentibus, erectâ sepe intermediâ, Ephes. c. 2. v. 14. Imo discrimina inter ipsosmet Iudaeos faciendo, quorum alios ab altari et conspectu Dei arcebat, ut totum Israelem Numer. c. 1. v. 51. et c. 3. v. 10. alios accedere quidem sinebat, sed non ultra primum limen, ut Levitarum ac Sacerdotum turbam; solum autem Pontificem Max. ad interius adytum, ipsumque Dei sacrarium: ut appareret, nondum venisse Sacerdotem, qui omnem Dei populum ex aequo ad Deum adduceret. Hôc vero ultimis temporibus exhibitô, Chirographum istud Rituum abolitum, ac corpore adveniente umbra sublata et Ceremoniis V. T. finis impositus est, Coloss. c. 2. v. 14. et seqq. Qua de re vide inprimis Franc. Burmannum Synposi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 7. et seqq. Ubi de Ceremoniarum institutione ac causis: iisque tum publicis, quae quinque erant Classium, Personarum sacrarum, Actionum, Rerum, Locorum et Temporum: tum privatis, circa Vestes, Cibos et Purificationes carnis, accurate agit. Nec tamen adulta Ecclesia omnibus plane ceremoniis caret. Namque et Christiani ceremoniis, ut gestibus ac actionibus utimur, quarum beneficiô non solum ea, quae ad Dei cultum pertinent, ordine ac decore peraguntur, sed etiam res aliter sensibus imperceptibiles, ad Ecclesiae, inprimis infirmorum in ea versantium, aedificationem, oculis nostris exponuntur, declarantur ac obsignatur. Quae proin duûm generum sunt, aliae divinitus institutae; ut Sacramenta, aliae ad ordinem pertinent, ut particulares determinationes loci, temporis, formae et ardinis Ecclesiasticorum conventuum, exhortationum, catechizationum, administrationis Sacramentorum, precum, lectuae, Psalmorum, modi Ministros eligendi, Pastoralium conventuum, erogationis eleemosynarum, matrimoniorum celebrationis, fidelium sepulturae similiumque. In quibus posterioribus quid sequendum, cavendumque, monet augustin. ad Ianuar. Ep. 118. c. 2. et Ep 119. c. 18. et 19. Vide quoque Socr. Histor. Eccles. l. 5. c. 22. Chrysostomum in Matth. Homil. 15. c. 51. Alios, inter quos Gerson Part. 1. de Nuptii Christi et Eccl. Quid vult, inquit, constitutionum multiplicatio, Euangeliô nec cognitô nec observatô? Sciatur inprimis et servetur Eugangelium etc. Uti vero in aliis, ita etiam in hisce perverse aemulati Ecclesiam Gentiles, cultum suum qualemcumque Ceremoniis similiter suffulcire dum conati sunt, eum penitus illis obruerunt, et principali accessorium praeferentes, in hoc solo omnem Religionis rationem constare plerique opinati sunt. Caeremoniarum certe cultu Romam crevisse, creditum esse olim, Livius refert, l. 6. c. 41. Eludant nunc licet Religiones. Quid enim est, si pulli non pascentur? si ex cavea tardius exierint? si occinuerit avis? Parva sunt haec: sed parva ista non contemnendo, Maiores nostri maximam hanc rem fecerunt. Et in negligentiam Caerimoniarum ac auspiciorum, cladem a C. Flaminio Consule acceptam, reiectam fuisse, idem narrat l. 22. c. 9. Sed, hac de re alibi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”